Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.21 Cic. Fam. 16.22 (English) >>Cic. Fam. 16.23

Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45). TVLLIVS TIRONI SVO S. 16.22.1 spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. mecum es, si te curas. qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. tu istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. de triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit. 16.22.2 Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. itaque te do vicarium tu eum observabis. etsiverum tamen de illis nosti cetera. sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. cura, mi Tiro, ut valeas ; hoc gratius mihi facere nihil potes. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.21 Cic. Fam. 16.22 (English) >>Cic. Fam. 16.23

Powered by PhiloLogic